Mail.ruПочтаМой МирОдноклассникиИгрыЗнакомстваНовостиПоискСмотриComboВсе проекты

Помогите перевести тексты с ЛАТИНСКОГО.

Марина Полетаева Ученик (95), на голосовании 3 недели назад
18. Cato Censor.

Implacabĭli autem odio in Carthaginienses flagrābat. Cum in senātu de tertio Punĭco bello agerētur, Carthagĭnem delendam esse censuit: alĭter non posse salvam esse rem publĭcam. Sententia ejus tum non probāta, postea, quidquid agebātur, adicĕre solēbat: «Cetĕrum censeo Carthagĭnem esse delendam». Movit tandem patrum anĭmos, ut bellum Carthaginiensĭbus indictum esset.

19. Caesar et Pompejus.

Interfecto in Asia Crasso, solus Pompējus Caesărem potentia aequābat. Sed jam pridem Pompējo suspectae erant Caesăris opes, Caesări Pompejāna dignĭtas gravis: nec hic ferēbat parem, nec ille superiōrem. Cum ad rivum, qui provinciam ejus ab Italia dividēbat, venisset, dubius, quid facĕret, constitisse tradĭtur. Deinde, equo concitāto, rivum trajēcit dicens: «Jacta est alea!»

20. De errorĭbus Ulixis

Ulixes in errōre suo ad Circem, filiam Solis, pervēnit. Haec socios Ulixis in domum suam admīsit et in sues mutāvit. Is socios amissos servāre studuit. Mercurius ei auxilium promīsit et monstrāvit, quomŏdo a Circe cavēret. Gladio stricto, Ulixes eam terruit et postulāvit, ut socios rursus in homĭnes mutāret et dimittĕret. Haec profecto verbis ejus indulsit, comperĕrat enim Ulixi a deis magnam potestātem permissam esse.

21. De errorĭbus Ulixis

Sed Neptūnus poenam Ulixi decrētam nondum remīsit. Nam cum post multas tempestātes venti tandem remisissent, Ulixes vidit se navem omnesque amīcos amisisse. Denĭque solus in insŭlam Ogygiam navit. Ibi nympha Calypso amōre commōta Ulixem apud se retinēbat. Ab illa amātus septem annos ibi mansit. Sed cum patriam desiderāret, navem parāvit et iter periculōsum perrexit.

22. De libris Sibyllīnis

In antīquis annalĭbus memoria de libris Sibyllīnis haec prodĭta est. Anus hospĭta atque incognĭta ad Tarquinium Superbum regem adiit novem libros ferens, quos esse dicēbat divīna oracŭla; eos velle venumdāre. Tarquinius pretium percontātus est. Mulier nimium et immensum poposcit. Rex, quasi anus aetāte desipĕret, derīsit.

23. De Horatiis et Curiatiis

Numa Pompilio mortuo, Tullus Hostilius rex Romanōrum creātus est. Eo regnante, inter Romānos et Albānos bellum exortum est. Duces utrorumque statuērunt rem paucōrum certatiōne finīre. Erant apud Romānos trigemĭni Horatii, tres apud Albānos Curiatii. Cum iis egērunt reges, ut pro sua quisque patria pugnārent ferro.

24. De dolo Penelŏpae

Penelŏpa, uxor Ulixis, nunquam desiit marito fidem servāre, quamquam ille viginti annos ab Ithăca abĕrat. Cum post decem annos nuntiātum eset Trojam esse delētam et Graecos, qui bello superfuĕrant, redisse, multi dicēbant Ulixem esse mortuum. Tum multi juvĕnes nobĭles Penelŏpam convenērunt et petivērunt, ut itĕrum nubĕret.

25. De dolo Penelŏpae

Proci jam saepe ex Penelŏpa quaesivĕrant, quamdiu exspectāre debērent, denĭque postulavērunt, ut illa decernĕret, quem cetĕris anteponĕret. Tum femĭna prudens dolum adhibuit et hoc dixit: «Laērtae, socĕro meo, vestem texam. Exspectāte, dum hanc vestem texĕro.» Tum totum diem texuit, sed nocte textum retexuit. Ita proci frustra exspectavērunt.
Голосование за лучший ответ
Navaron Гуру (4567) 1 месяц назад
Вечный язык вот ищу в нем итальянские слова хотя бы приблизительно
Carina WestwomanМастер (1019) 1 месяц назад
Итальянский язык более фольклёрный, в нем больше фирменных итальянских словечек, испанский больше похож на латынь, так-как построенн весь на ней
NavaronГуру (4567) 1 месяц назад
Да все они романские тоже ниче для славян согласен!!!
Т. Модестова Оракул (87543) 1 месяц назад
Такой объем -- за деньги.
За глупость и леность надо платить. Платите!
Фарида ГаскароваМастер (1325) 1 месяц назад
Нужно выкладывать частями, чтобы быстрее ответили
hell_crew Профи (888) 1 месяц назад
гугл переводчик забей быстрей будет
fara22 Просветленный (49554) 1 месяц назад
Один абзац может еще перевел бы за бесплатно.
Алексей Бараев Гений (50915) 4 недели назад
Например. Первый отрывок это Плутарх, «Жизнь Катона старшего». Находите текст на русском и сплошной профит.
Похожие вопросы
Также спрашивают